- ORIGENIANI vel ORIGENISTAE
- ORIGENIANI vel ORIGENISTAEHaeretici, qui, sicut Pelagius, erroribus, ex Origenis Libro de Principiis, haustis: docebant, iesum Christum, non esse Filium Dei, nisi ex gratia adoptionis, eum cum hominibus comparatum, Veritatem: cum Deo, mendacium esse, etc. Animam, ante corpus creatum, in caelo peccare, Solem, Lunam, Stellas et aquas supracaelestes animatas esse; in Resurrectione corpora fore globosa, Daemonum cruciatus aliquando finitum iri: etc. Etiam quidam illorum obscenitates Gnosticorum reduxerunt. Monachi Aegypti et Nitraeae inprimis hâc haeresi in fecti erant, quae Romam transiit, traductione falsâ Ruffini libri huius, cui magis sinceram versionem Hieronymus opposuit: Etiam 4. 5. et 6. saecul. adhuc turbas dedêre; damnati a Theophilo Alexandr. Epiphanio; etc. unâ cum libris Origenis, quorum lectio vetita. Idem renovatum Conciliô Oecumenicô Constantinopolitano 2. A. C. 533. Augustin. de haeres. c. 43. etc. Ceterum, quemadmodum mysteriorum arcane habendorum praetextu Haeretici varii, obtegendae dogmatum, quorum ipsos pudebat, pravitati atque obscenitati, non icommode abutebantur; ut testatur de Basilide, turpissimae improbissimaeque doctrinae auctore, Epiphanius Haer. 24. Irenaeus item l. 1. c. 23. ita et Origenistas perstringens Hieronymus, quem socium errorum suorum falso iactaverant, Epist. ad Pammach. et Ocean. de error. Orig. Nec mirum, ait, putant enim, me suum esse συμμύςτην et propter animales ac luteos (ita vocabant sacris suis sacerrimis non initiatos) nolle palam dogmata confiteri. Ipsorum enim decretum est, nonfacile margaritas ante porcos esse mittendas, nec dandum sanctum canibus; Et cum Davide dicere, Abscondi in corde meo eloquia tua, ut non peccem tibi. Et in alio loco, super iusto: Qui loquitur, inquit, veritatem cum proximo suo, i. e. cum his qui domestici fidei sunt. Ex quo volunt intelligi, nos quinecdum initiati sumus, debere audire mendatium, ne parvuli atque lactentes solidioris cibi eduliô suffocemur. Vide de hoc mysteriorum arcane habendorum more, apud Israelitas, et Christianos, amborumque simias, Gentiles ac Haereticos, Tob. Pfannerum Lib. cit. c. 1. §. 5. et seqq. ut et supra in voce Mysterium, item Norunt Fideles.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.